Ustanovna listina kartuzije Bistra, 1. november 1260
In nomine Sancte et individue Trinitatis. Amen. Ulricus, Dei gratia et miseratione divina dux Karinthie ac Dominus Carniolie prioribus Vallis iocunde in Vronitz et conventui institutis et instituendis imperpetuum, salutem in vero salutari. Que ad honorem dei inspiratione divina et devotione fidelium concipiuntur, ut ipso opitulante exitum habeant salutarem, et ne fragili memoria hominum per continuam revolutionem temporis valeant inducere oblivionem et mentes successorum super hiis, que salubriter gesta sunt enervando scripture, que arca est memorie sunt dilucide mancipanda. Verum quia status presens vite in omnibus, que amatores mundi delectatur, florem quendam pretendit in apparencia, marcescibilem, tamen secundum illud mane floreat et transeat, vespere decidat, induret et arescat, eligimus mundum fallentem fallere, ut sicut a conditore nostro prestancius sumus diviciis, honoribus et dignitate sublimati, sic de mammona nobis et progenitoribus nostris volumus facere amicos, sed et defensores, sed et advocatos, sed et receptores, videlicet gloriosam et intemeratam virginem dei genitricem Mariam ac percursorem domini Johanem Baptistam, qui clausus in utero matris ipsum Christum cum gaudii tripudio prophetavit. Hinc est, quod annotatione presentis pagine tam modernorum quam posterorum noticie declaramus, quod nos longe ante conceptum desiderium domini et patris nostri et voluntatem complentes, ac proprie salutis intuitu novellam plantationem ordinis kartusiensis fundamus accedente consensu uxoris nostre Agnetis in loco, qui Vrovnitz dicitur iuxta originem fontis et aque, que Vovhstritz wlgariter appellatur, nullum nobis jus advocacie in ea fundatione vel nostris successoribus reservantes. Quod plerumque sicut experimento didicimus consuevit succedentibus pro medicina salutis interitus toxicum ministrare, sed solam propter deum defensione sine omni emolumento, si nos vel heredes nostros ad hoc elegerint communi consilio et voluntate, alias liberum sit eis uno iniuriante alium deum timentem eligere protectorem. Volumus etiam, quod nullus iudex noster vel successorum nostrorum aliquis habeat potestatem iudicandi colonos eorum vel familiam, nisi requisitus ab eis propter contumaciam subditorum, nec aliquis quacumque occasione facere exactiones. Si vero aliquis liber vel famulus claustri de furto vel de aliqua culpa altera, que dampnationem corporis suscipit, convictus fuerit, res convicti omnino ecclesie remaneant, sed dampnatus ut cingulo comprehendit iudicio relinquatur. Statuimus insuper, ut in omni districtu nostro et dominio nec de proventibus transferendis, armentis vel pecoribus nec de emptis vel vendendis vel quocumque alio modo ad se pertinentibus nomine mute vel talie vel alterius violencie sustineant vexationem. Sane ne huius plantationis utpote novelle teneritudinem pruina excoquat egestatis, damus ei novem mansus in Vronitz et undecim in Zobozoi et septem in Werde cum montibus et planis, vallibus et nemoribus extirpatis et extirpandis, irriguis et aridis, introitibus et exitibus, pascuis et piscationibus, venationibus et omnibus attinenciis ac omni usu et libertatis iure, quo eam maiores nostri in nos iure hereditario transtulerunt. Limitamus eis siquidem terminos emunitatis secundum consuetudinem ordinis eorum a Stein fluvii Laibaci usque ad originem dicti fluminis cum paludibus, pascuis, silvis, secundum quod fluvius Laibacus dividit, prout ea cognoscimus iure quolibet possedisse. Volumus etiam inviolabiliter observari, ut nullus, qui ad predictos emunitatis terminos causa securitatis confugerit, ab aliquo hominum offendatur. Si quis huius statuti transgressor fuerit, si plebeius est, solvat viginti solidos, si solvendo non est, plagis vapulabit coram iudice secundum mensuram culpe, si militaris, iudex eum in quinque marcis mulctare iubebit. Addimus itaque prelibatis omnibus vndecim mansos in Holaer, decem et novem in Vegvn et alios quinque in villula iuxta Vegvn, que vocatur Topol, tres in Gorischa, dimidium in Celsach cum omni iure et libertate, qua nos et maiores nostri ipsos possedimus ab antiquo. Insuper dotamus ipsum cenobium cum quadraginta octo mansis, qui quondam domini Weriandi vicedomini de Stein fuerunt, omnibus heredibus suis annuentibus una pariter voluntate. Heredes vero, qui dictos mansos prefato cenobio resignarunt, hi sint: Gebhardus de Lilienberch, Bertholdus de Rabensperch, Waltherus Vngarus de Stein et frater suus Witigo, item Gerlohus de Stein et fratres sui Waltherus et Ortolfus, item Heinricus de Osterberc. Dicti autem mansi videlicet quadraginta octo locati sunt in Tuftste, in Sweinz quinque, in Vrseildendorf duo, Podgoriz sex, Wrensehtz septem, Gemlein tres, Setoplah septem, Miterdorf sex, Zovh quinque, Strahein duo. Quos omnes mansos eo iure ac libertate, qua supra nominatus Weriandus illos possedit, fratres nostri cenobii in Vrevntz volumus possidere. Ne quis igitur huic salubri donationi nostre sinistra machinatione ausu temerario valeat contraire, presens scriptum sigilli nostri iussimus munimine roborari, ipsum testium dilucidorum amminiculo fulcientes. Quorum nomina hec sunt: Ditricus venerabilis Gurcensis episcopus, Burchardus prior Vallis sancti Johanis, Guillelmus prior de Girowe, frater Heinricus et frater Witigo predicatores, Heinricus domini ducis capellanus, Vlricus comes de Hovnenburch, Heinricus de Schaerphenberch et Leupoldus frater eius, Fridericus de Valchenberch, Ortolfus de Meingospurch, Wilhalmus de Minkendorf, Marquardus de Stein, Heinricus de Helfenberc, Heinricus de Rosenberch et plures alii. Acta sunt hec anno gratie domini millesimo ducentesimo sexagesimo kalendis novembris tercie indictionis.
Vir: Arhiv Republike Slovenije, AS 1063, Zbirka listin, št. 4744.
Prepis: Damjan Debevec (7.9.2009)